LATINUS VIVUS

Cur non visites urbem Mediolanum Latine?
Mediolanum caput imperii Romani IV saeculo p.C.n. fuit, quo tempore maximus episcopus Ambrosius vixit. Monumenta romana usque ad hodiernum diem nobis servata sunt, ex quibus pulcherrimae basilicae et baptisterium ubi sanctus Augustinus baptizatus est.

Stephanus qui , cum iuvenis magister litterarum classicarum fuerit, de rebus Latinis scribit et libenter Latine loquitur, te per urbem amabiliter ducet, lingua prisca maiorum usus.

Quid de Parma? Et Parma, a militibus Romanis condita, urbs Romana non minima fuit, cum Theatro et Amphitheatro. Perpauca ex eo tempore in urbe ipsa supersunt (praesertim pons quidem) sed in Musaeo Archaeologico multa magni momenti ostenduntur: ex his Tabula alimentaria Veleiensis, maxima inscriptio aenea totius orbis Romani. Et per Parmam Stephanus libenter te tuosque ducere potest.

Visne? Mihi per cursum electricum

SCRIBE

Lege hic quaeso nonnulla quae de musica apud antiquos scripsi ad utilitatem Sodalitatis Latinae Mediolanensis

Notulae de musica apud Graecos Hebraeos Romanos, legendae die 16/3/2001 apud Sodalitatem Latinam Mediolanensem

Quam simplicissime dicam.

1) Fuerunt in Graecia tria genera cantuum.

Diatonicum: idem ac gamma nostra si albas claves tantum organi conspicimus; id est, semitonus est tantum inter mi-fa et si-do.

(Affertur exemplum Epitaphium “Oson zes”).

Chromaticum: plures semitoni inveniuntur, idem ac in gamma nostra si claves et albas et nigras organi conspicimus.

Enharmonicum: habet semitonos et quartas partes toni (a nobis vix audiuntur et sunt voce nostra difficiles imitatu).

Duobus rationibus musica scribebatur: in musica vocali aliter ac in musica intrumentorum, quoquo modo semper litterae alphabeticae Graecae vel Punicae adhibebantur.

Exstant exempla ad L, quorum XX plus minusve integra. Inveniuntur e.g. in West, Ancient Greek Music, Oxford.

2) Temporibus quibus Christiani in ritibus sacris canere incipiunt, toto orbe Romano musica quae in theatris, in circis, in cerimoniis, in templis auditur ars omnino Graeca est et musici servi Graeca origine sunt. Cives Romani numquam ipsi musici fiebant!

Post edictum Mediolanensem a. D. CCCXIII Christiani qui non iam in catacumbis occulte sed in propriis ecclesiis tandem canere possunt omnino modos musicos Graecos recusant, cum pagani et mundani videantur.

Musica prophana in ecclesiis non toleratur. Christiani, modos Graecos id est paganos reicientes, ubi exempla musicae sacrae invenerunt? In Templo Ierosolimico et in synagogis. Quid vero scimus de musica Hebraeorum?

3) In Israel adhibebantur signa ecphonetica (accentus), quae exempli gratia inter lineas Psalmorum adhuc invenimus (affertur exemplum e Psalmo I).

Hodie nihil certum exstat.Tantum scimus cantillationem Psalmorum (de qua affertur exemlplum gregorianum) originem Iudaicam habere. Et tres rationes canendi fuerunt apud illos quae et hodie exstant:

monologus (si cantor directe totum textum canit);

responsorium (cantor et chorus alternatim vel duo semichori alternatim textum canunt);

antiphona (si versus singulus ab omnibus idem pluries et regulariter in cantu post binos vel quaternos versus inseratur, quod nos hodie “refrain,ritornello” dicimus).

4) Saeculo IV Christiani primum libere et sine metu canunt; hymni Ambrosiani teste Augustino nascuntur, qui et hodie leguntur et canuntur. De verbis verum hymnorum certissimi sumus ea sine dubio ab Ambrosio composita esse; de musica autem ignoramus utrum sit eodem tempore orta an multo serius. Cur hoc? Quia antiqui codices notulis musicis intructi omnino desunt: Christiani cum musica pagana etiam artem scribendae musicae a Graecis inventam totam reicierunt.

Imperio Romano labente vel lapso, periclitantibus cultu et humanitate iam paene nil scribitur, nec cantus quidem: omnia magis magisque memoria traduntur. Saeculo VI Isidorus Hispalensis (Hispal hodie Sevilla Hispanice vocatur) nobis testimonium maximi momenti de musica reliquit: sonus perire quia scribi non posse.

5) In Europa cantus coepti sunt iterum scribi aetate tantum Caroli regis , i.e. saeculo VIII exeunte.

Saeculis praeteritis ecclesia Romana, quasi sola lux inter barbaros lucens, modos musicos Hebraeorum imitata lento pede suos proprios modos et novos cantus invenerat.

Hodie vulgo saepissime creditur hos cantus GREGORIANOS esse, quia textus eorum aetate Gregorii Magni collecti sint. Et quo ad verba fortasse bene creditur. Sed sapientes investigatores negant hodie populum Romanum temporibus Gregorii papae haec verba cecinisse eisde modis musicis qui hodie Gregoriani dicuntur: cantus illius aetatis potius ROMANI ANTIQUI dicuntur.

Affertur exemplum: Introitus Missae Nativitatis “Puer natus est” cantu Romano antiquo.

6) Quid est ergo cantus Gregorianus? Hodie putamus eum in Francogallia apud regem Carolum Magnum ortum esse, id est eodem tempore quo post intervallum nonnullorum saeculorum inventa est methodus nova ad musicam scribendam (afferuntur exempla neumatum IX saeculi ad cantus Gregorianos scribendos ).

Papa Romanus, regis Caroli rogatu, misit ad aulam regiam, ad scholam Palatinam et ad monasteria Francogalliae cantores peritissimos qui cantus Romanos antiquos conati sunt docere; sed Francones ut barbari non valuerunt perfecte hos cantus mente retinere et imitari. Exemplum Romanum cum modis atavicis suis miscentes originem dederunt novis modis , novis melodiis, novae traditioni. Id est: hoc modo natus est cantus Gregorianus. Audiamus quid intersit inter cantum Romanum antiquum et Gregorianum per exemplum (canitur Introitus Missae Nativitatis “Puer natus est” cantu Gregoriano).

7) Mediolani cives, post maximum exemplum episcopi Ambrosii, semper tenaciter suum ordinem liturgicum, suas preces, suos cantus servaverunt; qui plus minusve usque ad hodiernum diem durant et ritus Mediolanenses unicos in orbe catholico faciunt.

Textus ergo cantuum et modi musici, quamquam non dissimillimi ac cantus Romani antiqui vel Gregoriani, non iidem sonant. Sententia investigatorum in cantibus Mediolanensibus modos orientales percipiuntur. Audiamus Introitus Missae Nativitatis “Puer natus est” et cantu Ambrosiano.

8) In fine canuntur exempla Ambrosiana:

hymnum Aeterne Rerum Conditor (cum doxologia contra Arianos); Laus Angelorum Magna (loco “Gloriae” in Missa); Responsorium cum Infantibus “Congratulamini”(in quo canuntur CCC notae super una syllaba!); Offerenda (= Offertorium) “Ubi sunt nunc dii eorum”, cuius textus contra paganos scriptus est..

NEXUS LATINI

Tibi indico nonnullos nexus Latine conscriptos, qui mihi valde placent;

Nuntii Latini Radiodiffusionis Finnicae: www.yleradio1.fi/nuntii/
(quotidie nuntii de vita publica totius mundi Latine scribuntur et recitantur);

Textus multorum scriptorum antiquorum legi possunt apud www.thelatinlibrary.com
vel apud penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/home.html;


Italice scriptus, sed cum paginis maximi momenti quo ad Latinitatem (et Graecitatem) fovendam et docendam, est situs www.vivariumnovum.it